monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, 8, 11
Unde et casus non esse convincitur, si eum quis improvisum eventum esse definiat, cum nihil fiat, cuius ortum legitima causa, et ratio non praecedat, et fidelis concionator nihil in terra doceat fieri sine causa. Verumtamen quia praeter intentionem gerentium aliqua, nonnulla contingunt praeter opinionem, casus appellatione clauduntur, licet aeque disponentis ratione praevisa sint, sicut ea quae lege naturae, necessitatis nexibus videntur arctata.